monumenta.ch > Plinius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 3
{I} unguentum Persarum gentis esse debet. illi madent eo et accersita commendatione inluvie natum virus extinguunt. primum, quod equidem inveniam, castris Darii regis expugnatis in reliquo eius appartu Alexander cepit scrinium unguentorum. postea voluptas eius a nostris quoque inter lautissima atque etiam honestissima vitae bona admissa est, honosque et ad defunctos pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quae ex his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum indicabuntur, natura vero eorum suis redditur locis.